DECLARATIO LUBLINENSIS

1

Universitates bonum sunt inaestimabile ac firmum humani cultus, quae publica quidem civitatum constitutione haud raro mutata oeconomiaque transformata in Europa permanserunt, sagacitatem ingenii et animi magnitudinem ad se traxerunt, ipsam Europam mente animoque praeditam, quae nunc inter omnes terras elucet et ostentatur, struxerunt ac promoverunt. Eaedem hodie neque a rebus gerendis se removerunt, dum commutationes rerum profundae fiunt, intra quas genti nostrae vivere contigit. Sequentes consilia in Declaratione Bononiensi et Doctrina Lissabonensi explicata, accommodant universitates viam ac rationem educandi ad condiciones et normas laboris suscipiendi, quae in quaestu Europaeo vigent. Studiis doctrinae porro deditae ad perfectionem pervenire tendunt ?? faciunt autem, ut scientiae pervestigationes efflorescant, inventus et innovationes vere adiuventur, technologiae sive artium rationes propagentur ac curant, ut iuniores indagatores ad eam mentem agant. Hoc modo operam insumunt, ut populus instrumentis informationis exercitate fruatur, in scientia autem posita sit oeconomia; eaeque cooperatrices artissimae iam Europaeam Terram Educationis Pervestigationumque hodie efficiunt.

Całość tekstu znajduje się w wersji drukowanej, którą można zamówić pod adresem: http://www.personalizm.pl/ksiegarnia/.